Arión

Inde domum repetens puppem conscendit Arion,
atque ita quaesitas arta ferebat opes.
Forsitan, infelix, ventos undasque timebas.
At tibi nave tua tutius aequor erat.
Namque gubernator destricto constitit ense
ceteraque armata conscia turba manu.
Quid tibi cum gladio? Dubiam rege, navita, puppem!
Non haec sunt digitis arma tenenda tuis.
Ille metu pavidus „mortem non deprecor” inquit,
„sed liceat sumpta pauce referre lyra”.
Dant veniam, ridentque moram. Capit ille coronam,
quae possit crines, Phoebe, decere tuos:
induerat Tyrio bis tinctam murice pallam:
reddicit icta suos pollice chorda sonos...
Protinus in medias ornatus desilit undas,
spargitur impulsa caerula puppis aqua.
Inde – fide maius – tergo delphina recurvo
se memorant oneri subposuisse novo.
Ille sedens citharamque tenens pretiumque vehendi
cantat et aequoreas carmine mulcet aquas.